Surgens ergo Jacob cum uxoribus, et liberis abiit, tulitque omnem substantiam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat. Et deduxit etiam Jacob, ut ait Josephus, medietatem gregis, nesciente Laban, qui eo tempore, ad tondendas oves ierat. Rachel etiam nesciente viro idola patris sui pretiosa furata est, et secum tulit non ad colendum, quia docente viro sciebat non esse colenda, sed si comprehenderentur, patre consequente, ut ad haec fugiendo, veniam impetrarent. Ivit ergo Jacob amne transmisso contra montem Galaad; et nuntiatum est Laban die tertio; quod fugisset Jacob. Qui assumptis filiis, et cognatis suis insecutus est eum septem diebus. Tamen Josephus dicit: Laban post primum diem cognoscens discessum Jacob et filiarum, persecutus est eos, et in colle procul collocatos invenit eos. Potest dici quia si in tertio die cognovit, tunc post primam diem dicitur cognovisse, quia tunc egressus nuntius, tertia die venit ad eum, ubi filii pascebant greges, qui separati erant a Jacob itinere trium dierum, ut praedictum est. Vidit autem Laban in somnis Deum, dicentem sibi: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Qui consurgens ait ad Jacob: Quare me ignorante fugisti. Et cur furatus es deos meos. Consobrinus, et gener meus, et coepulator, haec facere non debueras. Respondit Jacob: Timui ne filias tuas violenter auferres mihi, quae tamen non tam me, quam filios sequuntur. Quod autem furti me arguis, apud quemcunque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Ingressusque Laban tabernacula Liae, et ancillarum non invenit. Cumque intraret tabernaculum Rachel, illa subter stramenta cameli abscondit idola, et sedit desuper; et quaerenti patri ait: Ne irascatur dominus meus, quod nequeo ei assurgere, quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi, et sic delusa sollicitudo quaerentis. Iratusque Jacob improperavit, quod pro diligenti servitio viginti annorum non meruerat, ut ipse omnem supellectilem suam scrutaretur. Et ait Laban: Omnia quae habes mea sunt, sed quid possum facere filiis et nepotibus meis. Veni, et ineamus foedus. Tulitque Jacob lapidem, et erexit eum in titulum foederis, et ait fratribus suis, Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, et comederunt super eum. Et dixit Laban: Tumulus iste sit foederis nostri testis, ne ego transeam illud, pergens contra te, malum tibi cogitans. Nec tu transeas ad me nocens, nec afflixeris filias meas, nec uxores alias super eas induxeris. Et ob hoc dixit Jacob lingua sua collem Galaad, id est acervum testimonii. Gal, enim, acervus, ad testimonium sonat Laban vero Syria lingua vocavit eum Igar Seducha. Laban autem de nocte consurgens, benedixit eis, revertens in locum suum. Porro Josephus dicit eos columnam in monte statuisse sub schemate arae. Forte acervum columnam innominavit.